monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 18
Et vidi, et ecce manus missa ad me. Pro manu missa, extentam Septuaginta transtulerunt. Quae mittitur et extenditur ad eos, qui beneficia consequuntur. Contrahitur autem ab his quibus loquitur per prophetam: Numquid abbreviata et contracta est manus Domini ? Et in Psalmo: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ? Denique extendit in passione pennas suas, suscepitque discipulos, et portavit illos in humeris suis, et locutus est: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem , ut congregaret filios Israel, sicut gallina congregat pullos sub alas suas: et extensione manuum Moysi, Israel superat Amalec .